- TRIUMPHUS
- I.TRIUMPHUSGraece Θρίαμβος, epitheton Liberi patris, Plutar. in Marcello.Unde pompae triumphali, cuius ipse in Graecia primus Inventor fuisse fertur, nomen. Vide Plin. l. 7. c. 56. et Diod. Sicul. l. 5. ac triumphalis acclamatio Io, a Bacchi cognomento sumpra est. Horat. l. 4. Ode 2. v. 49.Tumque dum procedis, Io triumphe,Non semel dicemus, Io triumphe,Civitas omnis: dabimusque DivisTura benignis.Et Ode 9. Epod. v. 21.Io triumphe, tu moraris aureosCurrus, et intactas boves,Io triumphe, nec Iugurthino paremBello reportâsti Ducem, etc.Sic Livius quoque, l. 45. Militum, inquit, propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque donis, quibus donati fuerant insignes, Triumphum nomine cient.II.TRIUMPHUSet Myrinus, nomina Gladiatorum aulicorum Domitiani Imperatoris, quos viribus, arte, ornatu eximios, proprios et peculiares sibi alebat, teste Suetoniô, c. 4. vide quoque Ludov. Caelium, l. 6. c. 32.. Hos cum e familia sua, munere Quaestoriô, petenti indulsisset Populo, laudavit popularitatem eius Martialis, de Spectac. Epigr. 20. cuius initium,Dum peteret pars haec Myrinum, pars illa Triumphum etc.III.TRIUMPHUSsive, ut ut in nummis, Triumpus, summus erat honor, et pene divinitati conferendus, quo Imperatores, ob res fin bello praeclare feliciterque gestas, apud Romanos olim, solebant affici. Huius primus auctor romae Romulus fuit, Liberum Patrem, apud Graecos triumphi in ventorem, imitatus. Postquam enim, caeso suâ manu Acrone, Caeninensium Rege, Iovi arma eius ex voto esset dedicaturus; quercum, quam in castris viderat, recîdit, et instar tropaei adoruavit, Acronisque armis apte ex eo suspensis, ac veste ipse incinctâ et fluente comâ laureâ coronatus, stipitem illum dextrô humerô baiulans, Urbem est ingressus: carmen victoriale exercitui in armis sequenti praecinens, et civibus cum gratulatione et laudibus eum excipientibus, sese ostentans. Addidit dein Tarquinius Priscus Rex currum, et alia, quae ad speciem magnificentiamque maiorem pertinebant: quibus quantum splendorispostmodum accesserit, videre est in speciosissimis triumphis, quos egêre L. Caecilius Metellus An. Urb. Cond. 503. Marcellus, An. 531. P. Scipio Africanus, An. 549. L. Aemilius Paulus, An. 586. Scipio Africanus poster. An. 607. L. Mummius, An. 608. Marius, An. 672. Sulla paulo post, et Pompeius tertium triumphans. Quibus adde C. Iulium Caesarem, Augustum et Aurelianum. Numerant autem Eruditi, ab Urb. Cond. usque ad Vespasiani et Titi Augg. de superatis Iudaeis victoriam triumphos 320. Fuêre tamen, qui oblatum trium phi honorem magnô animô reiecêre, Cn. Fulvius Flacus, apud Val. Max. l. 2. c. 8. tit. 3. M. Fabius, amissô in bello fratre, apud Orosium, l. 2. c. 7. et Dionys. Halicarn. l. 9. c. Marius apud Plutarch. in Mario, Tiberius, maestâ civitate clade Varianâ, apud Sueton. c. 17. etc. Ius triumphandi Romani tantum, aut ut minimum Itali habuerunt, unde mireris, M. Perpennam hominem Graecum de Aristonico triumphum duxisse, apud Paulum Orosium, l. 5. c. 10. Iustin. l. 36. c. ult. Val. Maxim. l. 3. c. 4. ex. 5. Illud pene supra fidem, quod Ventidius Bassus, ex mulione Caesaris Parthorum triumphator evasit, Plut. in Antomo. Ratio autem Triumphi haec: Convocatô in aedem aliquam, puta Martis Ultoris, Senatu, literae ab Imperatore et victore exercitu missae legebantur, Sueton, in Aug. c. 29. In quo ritu semper observatum, ut extra Urbem haberetur Senatus, ne milites armati Urbem ingrederentur, L. Seneca de Benefic. l. 5. c. 15. in fin. Erant autem hae literae rerum felieiter gestarum indices; Nam quinque hominum milia Val. Max. l. 2. c. 8. aut sex oportebat cecidisse, A. Gellius, l. 5. c. 6. et lauru proin obvolvebantur, C. Plin. l. 15 c. ult. Sic, postquam iureiurandô obstricti Centuriones, vera esse quae per literas Senatui nuntiarentur, confirmavêre, decretus a Senatu triumphus est: tum dicta dies, quâ cum exercitu adesse debebat Imperator, Hadr. Turnebus, Adversar. l. 30. c. 25, Quae cum illuxit, Senatus obviam progressus, portâ triumphali in Urbem admissum exercitum usque in Capitolium comitabatur, ut victoriam bellô partam, legibus et statutis vicilibus retinendam docerent. Ornamenta triumphalia erant: Corona, currus, equi, toga, sceptrum. Corona antiquissimis temporibus ex laure constaus, postea aurea fuit, quae in sinu iovis deponebatur, aut templis ceu anathema votivum suspendebatur, idem, l. 22. c. 11. Currum, cuius fastigium bracteis auries decorabatur, ducebant quaturor equi albi, Propert. l. 4. Eleg. 1. Tibullus, l. 1. eleg. 7. v. 8.Portabit niveis currus eburnus equis.Obtinuitque hic usus, quamdiu stetit Res publica, at ereptâ libertate mutati mores, et pro equis leones iuncti sunt, Plin. l. 8. c. 16. Pompeius M. elehantis primus usus est, Idem l. 8. c. 2. ad morem Liberi patris, quum de Indis triumphum egit. A tergo pone triumphantem carnifex coronam sustinebat, ante eundem in curru liberi vehebantur, Iul. Capitolin. in Antonino Philosopho, vel equis triumphalibus conscensis currum comitabantur: idem ibidem. Fascinus quoque sub curru erat, de quo vide Turnebum; Adversar. l. 9. c. 28. Togâ indutus fuit Triumphator aurô picta, ex probatissimo cocco, reliqui candidâ; Hinc Tit. Calphurnius siculus, Eclogâ 1.Candida pax aderit. ————Ipse aurigandi officiô functus: Sceptrum tandem ex eore manibus versabat, vide Appian. in Libycis. Pompa talis fuit: Ad pascendos voluptate oculos animosque, urbium, montium, fluviorum, regionumque nomina praeferebantur, spolia item et exuviae hostibus detractae, postremo ipsi Duces superati. Vide Tacit. Allal. l. 2. M. Tullium Cicer. Orat. in Pisonem. Liv. Dec. 4. l. 7. etc. Hinc Marcellus triumphans tulit Syracusas, Plutarch. in eius vita T. Quintius Praeneste victum praetulit, Liv. Dec. 1. l. 6. et Cicero refert Officior. l. 2. Portatam in triumpho Massiliam. Habebant Urbes istae titulos scriptos et apposita nomina, quae legi possent. Addebantur tures, plerumque ex ebore, aut e cera, Ovid. de Ponto, l. 2. eleg. 1. Sidonius Apollin. Carum. 5. etc. Fluvii locroum subactorum, catenis iniectis praeferebantur: Und Sext. Prop. l. 2. eleg. 1. v. 31.Aut canerem Aegyptum, et Nilum, cum tractus in urbemSeptem captivis debilis ibit aquis.Observatumque est, ut in hac pompae traductione fluvii iisdem ostiis, quot fluerent, describerentur. Sed inprimis Duces captivi catenis in collo, brachiis, manibus et cruribus onerati, ac tonsi amissum decus traducti loquebantur. Sic Radagaisus Gothorum Rex, victus et vinctus sub iugo catenisque fuit, apud Paul. Orofium, l. 7. c. 37. Iugurtha victus ac vinctus vidit Urbem, apud Flor. l. 3. c. 1. Aurelianus Zenobiam in vinculis tenuit, apud Fl. Vopiscum in eius vita. Cum vero capti non fuêre Duces, sed vel in acie occubuerant vel fugerant, imagines eorum aut vultus praeferri solebant, et sub Triumphantis pedibus effigiari, Artemidor. l. 1. c. 50. Claudian. de Honorii Consul.Colla triumphati proculcet Honorius Istri.Una cum Ducibus catenatis tibicines et citharoedi, incedebant: quos sequebantur Scutiferi, Sceriptoes, aliique exercitus Ministri: tum Obsides, tormenta bellica, et catapultae, caelatem item argentum hostibus ereptum, una cum reliquis spoliis, armisque captivis, et si quid aliud miri in devictis regionibus esset aut oculis civium placituri. Hinc Curius Dentatus Elephantos, Aurelianus ignotanimalia, Cn. Pompeius tabulam lusoriam, Vespasianus devictâ Iudae balsama, Pompeius victô Mithridate hebenum, Cn. Manlius triclinia aerata, abacos, monopodia et stragula, praeferri iussêre. Denique totum agmen claudebatut a quodam, qui ineptâ gesticulationerisum omnibus moveret, hostibus illuderet, cosque virtutis Romanae et suae temeritatis admoneret, Liv. Decad. 1. l. 4. Altera persona Manduci erat effigies: Tertia Petreia dicebatur, in eosdem usus excogitata. Et haec quidem pompa praecedebat currum, sequebantur Senatores, cives redempti atque hostilibus vinculis liberati, et milites ipsi coronati, quibus liberum erat, vitia virtutesque Ducum suorum decantare. Sic Camillus Parens Patriae ac alter Romulus, et Marius tertius conditor, militari plausu dicti sunt: contra M. Manlio ambitio et Caesari avaritia exprobrata est. Frequentius tamen receptiusque Io. Triumphe inclamabatur, ritu ab Apollinis victoriâ desumptô. His successêre Legati, et Centuriones; denique popae, sacrificuli ac victimarii in turmas divisi, bovemque candidum prae se agentes, cultros sacros, tus, molam, far, vinum aliaque sacro apparatui necessaria gestabant, atquie ita per urbem totam a porta Triumphali, per viam sacram, et clivum Capitolinum conscendebat Triumphator, hostibus in carcere coniectis. Petr. Apollonius, Collat. l. 1. de Excidio Hieros.Haud unquam tali plausu Capitolia ConsulVictor init. —— ——Dum hîc triumphantes operabantur, captivos Reges in carcere strangulari mos erat, quorum morte nuntiatâ sacrificium incipiebat. Victima albus erat taurus, e Menania petitus, ubi Clitumnus aquâ suâ candidos eos reddere credebatur. Iuvenal. Sat. 12. v. 13.Laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis.Finem toti pompae imposuit epulum Trium phale, Dio, l. 44. ad quod Cônsulem sollemnibus verbis invitare moris erat, Val. Max. l. 2 c. 8. mox tamen, ne adesset, rogabatzrm ne videlicet triumphanti quisquam primum locum eriperet, Plut. Problemant. Rom. c. 88. Omnia hîc exposita et immodicam redolentia supetbiam, l. Senec. ad Helviam, c. 9. Vini Chii et Falerni amphoras centum populo dedit Iulius. Idem Caesat mur aenarum 6000. proposuit, apud Plin. l. 9. c. 55. unde colligitur, totam civitatem, omnesque ordines huic convivio fuisse adhibitos: Et certe Lucullus urbem totam et suburbanos vicos excepit, Plutarch. in eod. Fiebat autem id vel in Capitolina cella, vel in Capitolina porticu, vel templo Herculis, vel quolibet alio Urbis celebri loco. Ipsi victi fercula inferebant, Sidonisu Apollin. Carmin. 22.Succedit captiva cohors, quae fercula gazisFert onerata fuis. —— ——Denique cum in privatis conviviis, nardo, rosis, unguentisque delicatissimis se inungerent Romani, triumphali epulo etiam minium additum est: C. Plin. l. 33. c. 7. Omnia enim Iovi et trium phanti paria: proin, ut huius statua, diebus festis, miniô obliniebatur, ita triumphales coronae ipsiusque victoris Imperatoris vultus eo decorari solebat. Addam formulas duas precationum, quibus defungi moris erat Imperatorem, cum currum, post dona militibus populoque divisa, conscenderet; cumque dein Capitolium subiret. Prior erat, DII, NUTU ET IMPERIO QUORUM NATA ET AUCTA EST RES ROMANA, EANDEM PLACATI PROPITIATIQUE SERVATE. Posterior, GRATIAS TIBI IUPITER OPTUME MAXUME, TIBIQUE IUNONI REGINAE ET CETERIS HUIUS CUSTODIB. HABITAT ORIBUSQUE ARCIS DII, LUBENS LAETUSQUE AGO, RE ROMANA IN HANC DIEM ET HORAM PER MANUS QUOD VOLUISTIS MEAS, SERVATA, BENE GESTAQUE EANDEM ET SERVATE, UT SACITIS FOVETE, PROTEGITE PROPITIATI, SUPPLEX ORO. Plura de Triumpho Romanor. vide apud Thom. Dempster. Antiq. Rom. Paralip. ad l. 10. c. 29. Rosini Antiq. Lipsium, Alios. Sed et ante Romanos triumphârunt Cyrus, referente Cedrenô, qui multa a Persis Romam translata docet: Ptolemaeus Philadephus apud Athen. l. 3. Xerxes apud Herodot. l. 7. Carthaginenses apud Polyb. l. 3. ut de Baccho, cuius iam supra mentio facta est, nihil adiciam. Dividebantur Triumphi in terrestres, qui terrâ, et navales, qui mari rebus feliciter gestis agebantur: qualem primus egit C. Duilius, An. Urb. Cond. 493. Val. Max. l. 3. c. 6. ex 4. Liv. Epitom. 17. Florus, l. 2. c. 2. Cicero, in Catone mai. c. 13. Minoris triumphi species Ovatio fuit, de qua vide A. Gellium, l. 5. c. 6. Primus autem urbem ovans ingressus est Publ. Posthumius Tubertus Consul secundum, An. Urb. Cond. 250. de quo Plin. l. 15. c. 29. Bellicis se quoque rebus myrtus inseruit, triumphansque de Sabinis Posthumius Tubertus in Consulatu, (qui primus omnium ovans urbem ingressus est: quoniam rem leviter, sine cruore, gesserat) myrto Veneris Victricis coronatus incessit optabilemque arborem etiam hostibus fecit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.